≡ Latino

Domus editoria, quae ab ALEXANDRO TETI nomen ducit, edit quattuor librorum ordines.

Quorum primus, IMMAGINE appellatus, opera lectoribus proponit de arte pingendi, de arte photographica, deque arte statuaria conscripta.
Secundus, vero, cui HISTOROS index, valida praebet interpretationis instrumenta, quibus eventus ad historiam pertinentes ab harum rerum cultoribus facilius intellegantur, deque iisdem varium profert considerationum prospectum quae, extra temporis vincula, ad studiosorum iudicia minus nota respiciunt.
Tertius, porro, RUSSI IN ITALIA vocatus, narrat artifices illius gentis qui, per saecula, in Italia commorati sunt. Volumina huiusmodi et chronicorum et litterarum colligunt vestigia, nec non textus de spiritali animorum condicione, qua, apud nos, hi Russicae culturae principes vixerunt.
Quartus, demum, ZIGZAG inscriptus, continet opera scriptorum qui nunc sunt.

Ipse librorum editor praeest OPERI FUNDATO “ALFEROV ITALIA”.

ALEXANDER TETI, EDITOR – In Area a Sancto Aegidio nuncupata, 9, OOI53 ROMAE.

Telephonium +39.06.58179056 - +39.06.58334070
Faxarium +39.06.233236789
Inscriptio electronica info@sandrotetieditore.it
Situs interretialis www.sandrotetieditore.it